- CHIRIDOTAE
- CHIRIDOTAEtunicae dictae sunt manicatae, quarum meminit Naevius:Mollicinam, crocutam, chiridotam, ricam.Nomen habent a Graeco Χειρὶς, i. e. manica. Dc iis A. Gellius l. 7. c. 12. Tunicis, inquit, uti virum prolixis ultra brachia et usque inprimores manus ac prope in digites, Romae atque omni in Latio indecorum fuit. Eas tunicas Graecô vocabulô nostri Chiridotas appellaverunt: feminisque solis vestem longe lateque diffusam decaram existimaverunt, ad ulnas cruraque adversus oculos protegenda. Addit dein, primo Romavos sine tunicis, sollâ togâ amictos; poltea exomidas, i. e. tunicas fubstrictas ac breves, quae citra humerum desinebant, gestâse. Curtius quoque, l. 3. c. 3. mollitiem luxumque Persarum describens, Illi vestem, inquit, auro distinctam habebant, manicatasque tunicas, gemmis etiam adornatas. Unde Suetonius in Caligeula, c. 52. in eo, Dio, l. 72. in Commodo, et, l. 78. in Caracalla, hanc vestem reprehendunt. Dalmaticas vero Chiridotas Iul. Capitolini in Pertinace, c. 8. ubi haber, Per tunicas Paenulasque, lacernas et chirodotas Dalmatarum et cirratas, etc. quod attinet, forte et aurô intextô pretiosae erant. Hinc apud Lampridium Commodus, c. 25. in publicum Dalmaticatus processisse, atque ita signum emittendis quadrigis dedisse; Legitur. Vide Thom Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 35. et Octav. Ferratium, de re Vestiaria, part. 1. l. 3. c. 8. Addo faltem, apud Capitolin. Pro Chirodotas, ut vulgo habetur, Chiridotas, legendum. Graece enim Χειριδωτὸς huiusmodi tunicadicta, i. e. habens χειρίδας; seu manuleata; aliteriisdem Graecis χαρπωτὸς, quod usque admanus καρπὸν pertingereut. Salmas. ad loc. unde Carpetta, quod vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.